- CONDITOR
- CONDITORpro Auctore, Conditor gentis, apud Statium, l. 5. Theb. v. 712.----- ----- tu gentis conditor Evan.Conditor Urbis, in titulis Romanorum, quô appellari summae laudi ducebatur, Plut. in Camillo, l. 4. Barthius, ad Claudian. Manl. Alii. Non enim solum Auctor, sed et Instaurator Servatorque imo talis aliquando potius, sic dictus est. Statius, l. 10. Theb. v. 785. de Menoeceo,----- ----- subit agmine longêColla inter Iuvenum, laetisque favoribus omniConcinitur vulgo, Cadmum atque Amphiona supraConditor -- bi sertis, hi veris honore solutôAccumulant artus -----Ubi Scholiast. Instaurator, Servator. Qui servando urbem condidit. Neque aliter Lutatius. Sic omnino de Roma Manilius praefatus, a Camillo servatâ, qui et alter eius Conditor laudabatur, l. 1.----- ----- Romamque CamillasServando posuit, Brutusque a Rege receptaeConditor, et Pyrrhib per bella Papynius ultorPariter servando Syracusas conditisse Marcellum, canit Silius Italicus, l. 14. v. 682.------ ------ aemulus ipseIngenii Superûm, servando condidit urbem.Ergo exstat saeclis, stabitque immane tropaeum.Et de Timoleonte Corn. Nepos, c. 3. Civitatibus leges liberatemque reddidit, et maximô bellô tantum otti Insulae conciliavit, ut bic Conditor Uribum earum, non illi, qui initio deduxerant, videretur. Hinc Eunuchnm Eutropium Tertium Constantinopolis Conditorem proclamatum, dolet Claudianus, l. 2. in Eum, v. 83.----- ----- Quod tertius UrbisConditor: hoc Byzas Constantinusque videbunt?Ad quem vide Barthium, nec non eundem, Animadversion. ad Statium, 1. 3. p. 1253. ut et infra, in voce Soter. Sed et Conditor, ἀλείπτης ἵππων, in veter. Glossar. habuit enim et Circus suos aliptas, quos Conditores factionum Latini vocant. A condiendo: quomodo de Gallieno Trebellius ait, c. ult. Gallienus cum suis semper flavo crinem condiit, pro eo, quod paulo ante dixerat, Crinibus suis auri scobem adspersit. Vide Salmasium, Not. ad Treb. Pollionem in Gallienis, et Vopiscum, in Saturnino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.